SALOTURUM

SALOTURUM
SALOTURUM
in veter. inscript. urbs antiquissima, hinc Trevirorum Soror dicta, Helvetiorum, in provincia Maxima Sequanorum veter. Notit. Eius primus meminit Antoninus, qui eam a Petinesca 10. mill. pass. et ab Augusta Raurac. 23. distare ait: Cluverius tamen, apud Ptolemaeum pro Saloduro Ganodurum vitiose legi existimat. Unum fuisse ex 12. Helveticorum oppidis, quae ab his, expeditionem contra Romanos molientibus, incensa: postea restitutum vicum magnum evasisse, sub Maximiano dein Imperatoris castrum factum esse, refert Guillimannus. Antiquitatem certe non cocti solum lateres varii coloris, et rudera per ambitum reperta, sed etiam vereres inscriptiones, inter quas una Deae Eponae Heliogabali forte tempore, facta, hodieque visitur, ostendunt. Fuit sub Romanorum imperio, per annos 500. a Iulio Caes. usque ad Valentinianum III. et Mattianum Imperatores, quô tempore peculiaris, sicut in arce Thuricensi, ita Saloduri, praefectus sedem habebat. Postea Allemannicis, Hunnicis, Francicisque bellis, in Galliam inclinante imperiô, haec quoque urbs cum pluribus aliis vastata: Coeterum Francis rerum potitis, denuo instaurata, non exiguâ tunc inter minoris Burgundiae urbes famâ, sub Burgundiae Franciaeque Regibus, usque ad Capevingos, et Episcopatui Genevensi subdita est. Sub Germanis dein Imperatoribus A. C. 921. semper fuit in numero urbium Imperii, Henrico I. Imperatori cum Constantiensibus et Augustanis, contra Obotritos Hunnosque, in Saxonia, auxiliata, ductu Hermanni Sueviae Ducis, sic tamen, ut praecipuis immunitatibus frueretur collegium Canonicorum, cuius eadem pariaque cum Tigurino privilegia traduntur. Advocatia Urbis, sicut et aliarum in Helvetia Imperii urbium, fuit penes Duces Alamanniae, cui tota Argovia seu pagus Arolensis una cum pago Tigurino tum accensita est. Cum Bernatibus antiquitus ab A. C. 1291. foedus, amicitia et commilitium huic urbi fuit: cui ab Austriis obsessae, quod Ludovici Bavari partes sequeretur, ob id a Pontifice excommunicata, illi 400. militum praesidium misêre. Bellô dein adversus Kyburgium Comitem proditione unius e civibus, non parvam cladem accepit. Post haec A. C. 1351. cum Alberto Archiduce Tigurum obsedêre, perpetuô cum Bernatibus cives foedere
initô, coeterorum etiam foederatorum amicitiam magnâ fide coluerunt. A. C. 1382. parum abfuit, quin a Rudolpho Comite Kyburgio et Diepoldo Comite Neocomensi, proditione Canonicorum quorundam, noctu urbs opprimeretur: unde contra Kyburgios bellum, quô multa iis ope Bernatum erepta. A. C. 1400. cum Basileensibus foedus ferierunt: A. C. 1415. in Argovia occupanda operam Bernatibus navârunt egregiam. Iterum cum Bernensibus et Basileensibus instauravêre foedus A. C. 1441. in annos 20. Bellô dein Austriacô, quô Leopoldus caesus est, finitô, paribus conditionibus ac coeteri Confoederati, pacem et foedus cum Austriis fecerunt: demum vero finitô Burgundicô bellô, in quo fortiter et strenue se gessêre, una cum Friburgiis in Pagorum numerum, A. C. 1481. cooptati sunt, inter quos undecimum hodieque tenent locum. A quo tempore communia ipsis cum reliquis Helvetiis bella fuêre. Sedet urbs ad Arolam fluv. 5. milliar. German. a Berna in Boream, media inter Basileam et Friburgum, 8. leuc. utrinque. Davisa in maiorem et minorem, ponte super Arolam iniectô, coniungitur, et haec quidem Episcopalis Constantiensis, illa Lausannensis dioecesis est: Comitiis Regiis et Imperat. olim Burgundicis
celebrata, inprimis sub Henrico III. Imperatore A. C. 1045. 1048. 1052. Carolo IV. A. C. 1365. hodie Galliae Regis ad Helvetios Legati sedes: Validis cincta moenibus, indies munitior redditur, agrum habet felicissimum, praeterquam quod vites maligne tolerat. Texus hîc laetissime provenit, e qua optimi arcus. Sub Diocletiano et Max. A. C. 228. Victorem, ac Ursum e Thebaea legione, pro Christo ibidem caesos memorant: cui posteriori templum Bertrada Caroli M. mater, quae multum Saloduri commorata est, dedicavit, circa A. C. 800. quod postea auxit et locupletavit Bertha Rodolphi Burgundiae Regis uxor, mater Conradi Regis, Ottonis I. Imperatoris socrus. Latinos ritus hodie urbs colit: postquam A. C. 1531. in Religionis negotio cum urbibus Tiguro, Berna, Basilea, etc: aliquousque quidem convenisset, sed A. C. 1533. obottô inter cives dissidiô, tandem Ministri dimissi, Missa restaurata, et imagines in templis repositae essent. Dicitur vulgo Solothurn Rhenano, Gallis Soleurre. De origine vocis variae sententiae, arridet Plantino illorum opinio, qui Salodorum, a Saliensibus populis, quorum olim caput erat, dictum volunt: et servatur horum memoria in vico Salsach, seu Saliensium Aquae, inter Salodurum et Biennam: quin etiam regio, quae Neocomo Salodurum usque pertingit, olim Salgovia vocata legitur. Incoluêre autem hi Salienses, a Saliis Germanis forsan orti, dextram Arolae ripam usque ultra Salodurum, ut refert Guilliman. p. 375. Caesaris Soldurios, quidam ex hac regione oriundos volunt. Hodie Urbs caput est pagi Salodorii, unius ex 13 pagis helveticis inter pagum Bernensem ad Meridiem et Basileensem ad Boream, in quo variae Praefecturae. Olim Neocomenses quoque Salodorensibus, sicut et Bernensibus, Lucernatibus ac Friburgensibus, additi 7. veteribus pagis, supremam in Turgea in criminalibus iurisdictionem Salodurenses exercent. De hac Urbe sic glareanus in Panegyr.
Urbs quam Roma simul sociam, Treverque sororem
Appellant, Salodorum ingens, te scindit et ambit
Ipse Arola, en tibi sunt sacris Thebaea sepulchris
Corpora, quae quondam e Nilo Memphiticus heros
Duxit in hoc Ursus caelum, dum vita manebat,
Martyrii ut palmam, et dignos beroe triumphos
Acciperent omnes, pro cari nomine Christi:
Accipe, quod volui breviori dicere versus;
Ursinum servas morem, fortissima bellô
Pectora habens, nulloque unquam per culsa timore,
Ut Romam factis aeques, vincasque sororem.
Eiusdem verbis Salodurum de se sic canit:
In Celtis nihil est Saloduro antiquis, unis
Exceptis Treutris, quarum ego dicta soror.
Vide Stumpsium l. 7. de Argovia, c. 25. et 26. Simler. de Rep. Helvet. Ioh. Bapt. Plantinum Helv. nov. antiq. Cl. Ottonem ICtum Notis ad B. Rhendnum l. 3. p. 502. etc.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужна курсовая?

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”